Orosius Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 18, 14 nam L et VIII milia de exercitu Hasdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt V CCCC; IIII autem civium Romanorum inter eos reperta atque revocata sunt: quod victoribus consulibus solacio fuit. nam et ab exercitu eorum VIII ceciderunt.