Orosius Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 14, 7 pugnatum deinde eodem consule ad flumen Treviam iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul cognito collegae casu a Sicilia cum exercitu rediit; qui similiter apud eundem fluvium congressus, amisso exercitu paene solus evasit. in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est.