Orosius Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 9, 12 vicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam patres, quibus iam nauticae rei pertaesum esset, decrevere ne amplius quam sexaginta navium classis ad subsidium haberetur Italiae; quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt.