Orosius Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 1, 13 nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem terroremque virtutis augeat paucitas perditorum, sicut in prima Persici belli congressione apud Alexandrum Magnum fuit: cui inter CCCC fere milia hostium interfecta novem tantummodo in exercitu eius pedites defuisse referuntur.