monumenta.ch

Orosius Orosius, Historiae, Liber 3, Caput 0, 2
praeterea ex hac ipsa de qua queror abundantia angustia oritur mihi et concludit me sollicitudo nodosior. si enim aliqua studio brevitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse aut in illo tunc tempore non fuisse; si vero significare cuncta nec exprimere studens conpendiosa brevitate succingo, obscura faciam et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta videantur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below