monumenta.ch

Orosius Orosius, Historiae, Liber 6, Caput 1, 5
nisi enim crediderimus, non intellegemus: ab ipso audias ipsique Deo credas, quod verum velis scire de Deo. itaque idem unus et verus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diversis opinionibus secta concurrit, mutans regna et disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia, Romanumque imperium adsumpto pauperrimi status pastore fundavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below