monumenta.ch

Martianus Capella Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 2, 136
tunc vero illa nausea ac vomitio laborata in omnigenum copias convertitur litterarum. cernere erat, qui libri quantaque volumina, quot linguarum opera ex ore virginis diffluebant. alia ex papyro, quae cedro perlita fuerat, videbantur, alii carbasinis voluminibus implicati libri, ex ovillis multi quoque tergoribus, rari vero in philyrae cortice subnotati;

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below