monumenta.ch

Martianus Capella Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 1, 47
sed de tertia regione unum placuit corrogari. nam Iovis Secundani et Iovis Opulentiae Minervaeque domus illic sunt constitutae; sed omnes circa ipsum Iovem fuerant in praesenti. Discordiam vero ac Seditionem quis ad sacras nuptias corrogaret, praesertimque cum ipsi Philologiae fuerint semper inimicae? de eadem igitur regione solus Pluton, quod patruus sponsi est, convocatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below