Macer Floridus Macer Floridus, De viribus herbarum, p33, 1 De cepis medici non consentire videntur: namque Dioscorides inflare caputque gravare atque sitim cepas dicit succendere mansas, fellitis non esse bonas inquit Galienus, flegmaticis vero multum putat esse salubres; non modicum sanas Asclepius asserit illas praesertim stomacho, pulchrumque creare colorem affirmat, quoties aliquis conspexerit illas; et dicit: quisquis ieiunia solverit illis unaquaque die, quod vivet hic absque dolore.