monumenta.ch

Livius Livius, Periochae, 26, 3
Cum comitiis apud populum quaereretur cui mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum, et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIIII videreturque divina stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below