monumenta.ch

Landulfus Sagax Landulfus Sagax, Historia miscella, 10, p1, 7
Qui cum in curiam a senatu gratanter acceptus esset, solus ex omnibus Arius Antoninus, vir acer, eique amicissimus, conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum, gratulari se ait senatui, populo, provinciisque, ipsi autem nequaquam; cui satius fuerat malos semper principes eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non modo molestiis periculisque subiici, sed famae etiam inimicorum pariter, et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quidquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below