monumenta.ch

Landulfus Sagax Landulfus Sagax, Historia miscella, 5, 32
Namque, quaedam concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae; aliae funibus per equorum crura consertis, ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas iisdem funibus, quibus equorum crura nexuerant indidere cervices, protractae atque exanimatae sunt; aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below