monumenta.ch

Iustinus Iustinus, Epitoma, 0a, 41, 1
Uno et quadragensimo volumine continentur res Parthicae et Bactrianae. In Parthicis ut est constitutum imperium per Arsacem regem. Successores deinde eius Artabanus et Tigranes cognomine Deus, a quo subacta est Media et Mesopotamia. Dictusque in excessu Arabiae situs. In Bactrianis autem rebus ut a Diodoto rege constitutum imperium est: deinde quo repugnante Scythicae gentes, Saraucae et Asiani, Bactra occupavere et Sogdianos. Indicae quoque res additae, gestae per Apollodotum et Menandrum, reges eorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below