monumenta.ch

Iunius Philagrius Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, p1, p352, 2
II fuerunt Scyllae, una Phorci et Crataeidis Nymphae filia, quae in marinum monstrum conversa esse dicitur; altera Scylla Nisi, Megarensium regis, filia, contra quos cum devictis Atheniensibus pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses circumventum dolo necaverunt, amatus a Scylla, Nisi filia, quae, ut hosti posset placere, comam patris purpuream abscisam ei abstulit, quod ita habuerat consecratum, ut tamdiu regnaret, quamdiu illam habuisset intactam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below