monumenta.ch

Isidorus Isidorus, Etymologiae, Liber 16, 1, 6
Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt. Creta ab insula Creta, ubi melior est. Creta Cimolia candida est, a Cimea Italiae insula dicta; quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida, appellata eo quod nitorem argento reddat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below