monumenta.ch

Isidorus Isidorus, De Natura Rerum, 33, 2
Dehinc gravescente nube modo vi expressae ventorum, modo solis calore dissolutae, in terrae faciem asperguntur. A nubibus ergo rapiuntur aquae maris, et iterum ab ipsis reduntur in terras. Sed, sicut diximus, ut dulces possint esse in pluviis, coquuntur igne solis. Alii autem dicunt non tantummodo aquis maris nubes concrescere, sed etiam exhalantis terrae vaporibus, nebulas adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere. Atque iisdem labentibus pluvias effundere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below