monumenta.ch

Isidorus Isidorus, De Natura Rerum, 32, 2
Aer autem iste inanis et tenuis vacuas hominum mentes vagasque significat, qui tamen densatus in nubes vertitur, quia collectae ab inanitate fidelium mentes fide solidantur. Et sicut ex aere inani fiunt nubes pluviales, sic ad fidem de mundi vanitate colliguntur sancti praedicatores. Nubes autem dictae quod aethera obtegant, unde et nuptae dicuntur, quod vultus suos velent. Unde et Neptunus, quod nube et mari terram tegat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below