Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 25 Licet autem persecutio gravissima sit, et ad archiepiscopum rarus de numero divitum vel honoratorum visitator accedat, ipse tamen cunctis ad se venientibus pontificali gravitate ius reddit, reducta prorsus acceptione personarum ac munerum. Frater meus ad nostrum Exoniensem, quem mihi nondum licuit visitare, profectus, lateri eius adhaeret, in timore multo et iugi sollicitudine.