monumenta.ch > Hieronymus > Numeri, 33 > sectio 84 > sectio 538 > sectio 10 > sectio 301 > Matthaeus, 20 > ad Corinthios I, 10 > bnf6069H.17 > Lamentationes, 3 > Genesis, 12 > sectio 24 > bnf8055.346 > sectio 12 > Psalmi, 26 > sectio > bke1009.63r > sectio 8 > sectio 792 > sectio 461 > csg51.196

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 3
Nam, triduo antequam applicarem, omnia bona domini Cantuar., et suorum adnotata fuerant, procuratoribus suis ab administratione submotis: et in portubus edicto publico inhibitum est sub interminatione exsilii et proscriptionis, ne quis nostrorum, si forte Angliam vellet exire, transveheretur. Piissimi tamen officiales domini regis provida nimis cautela et perniciosa nobis circumspectione praecaverant, ut archiepiscopus et sui ab exsilio redeuntes nihil prorsus aut minimum invenirent praeter domos vacuas ex magna parte consumptas, et horrea demolita, et areas nudas, et hoc ad consolationem diuturnae proscriptionis et emendationem sacrilegii perpetrati.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below