Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 6 et frater Bernardus de Grandimonte, qui primi cum regibus conscii fuerunt secretae obligationis, cuius feci superius mentionem. In hac autem honorum distributione Franci regno suo arbitrantur plurimum esse prospectum: eo quidem magis quod cum acerbiori dolore meminerant Henricum filium regis Angliae regi Francorum pro omnibus hominium fecisse, quando inter ipsum et filiam eiusdem regis Angliae sponsalia contracta sunt.