Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 31 Filius quoque eius, qui ei successit in regnum, totidem misit. Rex Francorum Cantuariensi archiepiscopo patrocinatur in omnibus, et eum magis veneratur quam fratrem: quae autem circa Anglorum curiam innovantur, ubi rerum crebrae mutationes sunt, vobis notiora esse arbitror quam nobis. Vigeat et prosperetur in Domino paternitas vestra, et nos sanctorum orationibus studeat commendare, ut nos consolentur in omni tribulatione nostra.