Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 20 Cum igitur his angustiis premerentur, Lexoviensis episcopus unicum dixit esse remedium, imminentem sententiam appellationis obstaculo praepedire: et ita nescio quo pacto, nisi quia veritas ventilata plus pollet, et iustitia, quo magis concutitur, eo magis convalescit, dum rex per avitas consuetudines appellationum ius evacuare conatur, magis confirmat, dum ipsemet pro capite suo ad appellandi refugium cogitur evolare.