Hugutio Pisanus Hugutio Pisanus, Derivationes, p5, p78, 4 Item componitur cum in et dicitur hec indoles -lis, quasi sine dolo, idest etas iuvenilis, ingenium, origo, progenies; proprie tamen est indoles signum vel indicium future probitatis quod sepe perpenditur in quibusdam pueris; quod autem dicitur indoles quasi interius vel inde olens ethimologia est, non compositionis ostensio.