monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 0, 4
Lapides etiam terrae ossibus hominis comparantur, et humiditas lapidum medullae ossium, quia lapis, cum humiditatem habeat, calorem etiam habet. Sed lapides cum quibus tecta teguntur, unguibus hominis in manibus et in pedibus assimilantur. Et quaedam herbae aereae crescunt, et hae etiam ad digestionem hominis leves sunt et laetae naturae, ita quod hominem qui eas comederit laetum faciunt, atque crinibus hominis assimilantur, quia semper ipsae leves sunt et aereae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below