monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Regulae, 1, 4
Dicimur enim mendaces, periuri, praedictae Regulae transgressores, synodaliumque decretorum contemptores. Quod ideo maxime evenit, quia quisque praelatorum nostrorum pro libitu mentis suae tam instituta canonum, quam Regulae, despicit, ut dum ipsi sibi sunt lex, secundum eiusdem Regulae testimonium, quod volunt, hoc dicunt sanctum et iustum; et quod nolunt, hoc putant non licere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below