Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, 1, 5 Haec mala in supradictis beatis hominibus nihil praevalebant, quoniam ea, quae recta sunt, loquebantur: Deus enim in beato Disibodo ab infantia eius usque ad decrepitam aetatem ipsius, in donis suis operatus est; ita quod pueritia illius in nequitia non ludebat, et quod iuventus eius in lascivia non ardebat, et quod maturitas senectutis ipsius ad sinistram non respiciebat.