monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 18, 1
Bertram temperati caloris et aliquantum sicci, et eadem temperies pura est, et bonam viriditatem tenet. Nam sano homini bonus est comestus, quia tabem in eo minuit ac bonum sanguinem in eo auget, et purum intellectum in homine facit. Sed et infirmum, qui iam fere in corpore defecit, ad vires reducit, et in homine nihil indigestum dimittit; sed bonam digestionem illi parat. Et homo, qui multum flecma in capite habet, si eum frequenter comedit, flecma in capite eius minuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below