Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 244 Ipse autem de Virgine natus, comedit, bibit, et dormiens requievit, atque alias corporales miserias sustinuit; sed tamen gustum peccati in carne sua non sensit; quia non in mendacio sed in veritate carnem assumpsit. Quid hoc? Quoniam caeteri homines in praevaricatione Adae et Evae per gustum delectationis nascuntur, quod in mendacio et non in veritate est.