monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 241
Quamvis ego de coelis proiectus sum cum contra exercitum Altissimi cum angelis meis praeliatus resistere non valuerim, quoniam ab eo victus sum; tamen nunc in terra hominem inveni, in quo iram meam exercens me fortiter vindicabo. In terra enim in homine complebo, quod in coelis facere volui, scilicet ut Altissimo similis essem. Et si Deus iustus est, potestas ista mihi non auferetur, quia homo mihi consentiet et Deo non obediet. Haec diabolus in seipso loquens: omnes artes suas contra hominem instruxit ut ille a Deo recederet, qui et diabolum secutus est; unde et cum sibi tam fortiter alligavit, quod homo illum pro Deo coluit, et Deum creatorem suum abnegavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below