monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 235
Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quid hoc? Ego qui potestatem coeli et terrae habeo, tibi qui me devote imitatus es per gratiam meam dabo iudicia illa quae dignitatem regni coelorum tangunt, ita ut nefas sit hoc, quod iusto iudicio ligaveris super terram, secundum quod homines super terram peccare videris; quia postquam hominis animam de corpore suo abstraxero, tunc iudicium tuum super eam non extendes, quoniam iudicium illud meum est: in nequitia sua vincta sit, et in coelestibus, scilicet a coelo, separata et proiecta, quia in superna mansione nulla iniquitas libertatem aut locum habere permittitur. Sed et vinculum hoc quod ita prius in rebellione constrinxisti, cum deinde in poenitentia delinquentium denotaveris, super terram erit solutum et in supernis secretis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below