Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 228 Quod si populus sacerdotes suos in admonitione ista non obaudierit: tunc populus reatum suum sentiet, et sacerdotes de casu negligentiae huius se eripuerunt; si vero sacerdotes auctoritatem magisterii sui populo non ostendunt, tunc sacerdotes non vocantur sed lupi rapaces dicuntur, quoniam officium suum in rapina habent: sicut et lupus ovem crudeliter diripit, ita quod magis voluntatem suam sequuntur quam custodiam ovium suarum amant.