Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 225 Inter hos etiam multi inveniuntur quibus idcirco terrenas divitias subtraho, quoniam eis coelestes divitias dare volo. Qui autem paupertatem propter nomen meum libenter sufferunt, valde mihi amabiles sunt; qui vero divitias saeculares propter cupiditatem suam libenter haberent, nec eas habere possunt, hi mercedem huius laboris perdunt.