monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 215
Unde qui salvari desiderat, nec in fine vitae suae peccata sua confiteri desperet. Quod si quis in hora mortis suae positus remedia vulnerum peccatorum suorum quaerit, nec tamen sacerdotem cui peccata sua confiteatur habere possit, tunc alii homini quem eodem tempore opportunum habet ea manifestet. Vel si tam repente nullum hominem habere potest, ea mihi coram elementis cum quibus etiam illa perpetravit, ex intimo affectu cordis sui aperiat, et ego devotionem cordis eius videns, poenitentiam eius non abiicio. Quapropter nemo de ponderibus iniquitatis suae desperet, quoniam si de misericordia mea desperaverit, ad vitam non resurget.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below