monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 199
Sed et femina quae has diabolicas artes rapit quod se virili officio cum altera femina coniugari simulat, vilissima in conspectu meo apparet, simul et illa quae se huic in tam contumelioso facinore subiicit. Quia cum verecundiam ad passionem suam habere deberent, alienum ius sibi impudice usurpaverunt. Et quoniam in extraneum modum se transmutaverunt, idcirco transpositae et contemptibiles mihi sunt. Illi quoque mares qui cum tactu praeputii sui semen suum educunt, magnum casum animae suae imponunt; quia in hac inquietudine se omnino concutiunt, et ideo velut immunda animalia quae catulos suos devorant, coram me apparent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below