monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 185
Unde, o homo, quia iam inter spirituales homines multi exorti sunt qui contra saeculum et contra diabolum militare laborant et qui in castitate et constrictione corporis sui ad altare meum accedere festinant, volo ut sacerdotes mei sine contagione terrenae copulae in conspectu meo appareant. Nam cum in veteri Testamento sacerdotibus praeceptum sit ut cum ad altare meum accederent se a contagione mulierum continerent, hoc totum in novo Testamento sacerdotibus meis ad plenam perfectionem perductum est, ita ut quod illi veteres quasi una hora in castitate cavebant, hoc isti novi ab initio pueritiae suae usque ad finem senectutis suae compleant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below