monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 219, 1
Herba in qua rifelbere crescunt, nec valentem calorem nec valens frigus in se habet, sed et corpori non multum convenit. Fructus autem eius frigidus est, sed tamen quamdam cognationem sanguinis habet, quia de aere illo crescit, qui sanguinem nutrit, unde et menstrua provocat. Homini vero, qui eumdem fructum comedit, nec multum prodest, nec multum obest.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below