Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 168 Quapropter et illi qui idem sacrificium oblaturi sunt, sine spurcitia pollutionum esse debent, se etiam continentes ab epulatione et ebrietate, a ioco, a risu, atque a levibus et incompositis moribus; sed sint in reverentia illa, ut successoribus antiquorum patrum de quibus plantati sunt convenit, et in dignitate illa ut honorabiles patronos decet.