monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 166
Quoniam ut diabolus malum sub bono abscondit, ita etiam huiusmodi sacerdotes qui turpitudinem suam magis sequuntur quam castitatem diligant, carnalem copulationem sub spirituali coniugio, quasi venenum sub melle celare nituntur. Sed quia Filius meus totus in castitate est: ideo etiam et hi castitatem amare debent, qui corpus et sanguinem eius in altari tangunt; quemadmodum scriptum est: Sacerdos, et scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, nec eam quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo, et panes propositionis offert. Quid hoc? Ille qui ad hoc positus est, ut sacrificium Deo offerat, iniustitiam diaboli qui in omni spurcitia totius iniquitatis communis auctor est non diligat, nec etiam sensus suos ita viliter deiiciat, ut cum iugum meum ferre vult, voluntatem carnis suae contra iustitiam Dei et contra exempla antiquorum sanctorum turpiter amplectendo sequatur, ne ita immunditiam illam quae repudiata est ab eisdem antiquis Patribus suis (cum eam de flatu antiqui serpentis esse cognoscerent) in contumeliosis actibus perficiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below