monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 161
Quoniam et circumcisio eum suo obsequio tetigit, et prophetia eum suo clamore demonstravit, ac ipse per se ipsum hominibus praedicavit, et tandem vivum sacrificium in ara crucis se obtulit. Et quia ipse se ipsum in castitate holocaustum dedit, sic et illi castitatem eius imitentur qui ei ad altare holocaustum offerre conantur; qui tamen non solum castitatem in aliis tenebunt, sed et in se ipsis eam conservabunt. Quomodo? Ut sacerdos a contagione mulieris se custodire debet: sic etiam a seipso se contineat, scilicet cavens ne tactu manuum suarum pollutionem de se educat, ita ne strepitus libidinis in ipso aerumnose tumultuet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below