monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 145
Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta percipiunt, alii velut igneo splendore perfundunt, alii vero obscura nube obtenebrantur, quia dum credentes ad mysterium corporis et sanguinis Filii mei accedere satagunt, tunc ii qui illud devota mente et pura fide in bonis operibus fulgentes percipiunt, dono Spiritus sancti tam ad salutem corporis quam animae suae illustrantur, et illi qui illud contrario corde et vacillante animo in perversis actibus torpentes sumunt, obscuritatem praesumptivae infelicitatis ad detrimentum sui, et exterius et interius sibi ipsis inducunt, quoniam huic sanctitati illoti temere se coniungere praesumpserunt. Nam homo qui tam rebellis et contumax est quod non timet se polluere, aut simplici fornicatione in visceribus proprii corporis sui tactu et delectatione, aut se contaminare duplici fornicatione educens semen suum cum viro aut cum muliere, aut se discerpere ira, odio et invidia cum caeteris hominibus, aut se cruentare homicidio in sibi occursantibus, et ita illotus et incorrectus temere praesumit accedere ad corpus et sanguinem Filii mei sine purgatione confessionis, et sine poenitentia correctionis, ille scienter et intelligenter iudicialem ignem culpa sua ingreditur. Quomodo? De hac praesumptione et peccato suo ut aurum in fornace examinabitur, ita quod nullus pulvis huius praesumptionis in eo relinquetur, qua pollutus et incorrectus ad communionem innocentis Agni accessit. Qui enim ita illotus ut dictum est ad sanctificationem corporis et sanguinis Filii mei accesserit, et ita sacramentum illud sumpserit, ad iudicium sibi hoc sumit. Quomodo? Sicut Paulus amantissimus meus dicit: Ita quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below