monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 142
In qua tamen purgatione misericordiam meam eis non denego, quia in mentibus eorum dignam poenitentiam assurgere praevideo. Alii autem in corpore acutissimis spinis septi sunt, et in anima leprosi apparent; quia in corde suo ira, odio et invidia circumdati, lenitatem, dulcedinem, et charitatem his spinis iniquitatis a se expellunt, unde ita mala appetentes, et bona deserentes, atque in irrisione caeteros homines contumelia afficientes, animam suam velut pessimis ulceribus immundam reddunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below