monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 136
Unde qui ad hoc sacramentum accedit, caveat ne ita veniat ut gloriam Divinitatis offendere possit. Sed tu; o homo, dum caeteri homines ad percipiendum ipsum sacramentum ad sacerdotem accedunt, quinque modos in eis consideras, quia illi qui perceptionem divini mysterii a sacerdote suo accipere desiderant, quinque sensus corporis sui a faece peccatorum suorum emundet, et eos a subripiente immunditia, digne et laudabiliter custodiat, ut tanto salubrius idem percipiant. Quapropter etiam ex iis qui ad ipsum sacramentum ut vides accedunt, alii in corpore lucidi et in anima ignei sunt, quoniam ipsi claritatem fidei ad ipsum sacramentum habentes, non dubitant quin verum corpus et verus sanguis Filii mei sit, et ideo dum illud hac fide percipiunt in carne sua vegetantur et sanctificantur, ita ut per hoc mysterium sanctificati, post resurrectionem in eodem corpore suo appareant in coelo, atque in anima sua igneo dono Spiritus sancti transfunduntur et accenduntur; quatenus hac illustratione perfusi, terrena respuant et coelestia desiderent. Quomodo?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below