Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 127 Cum enim Filius meus in cruce pependit, ibi nihil salvationis defuit, quia per effusum sanguinem suum salvationem animarum hominibus attulit, unde nec in hoc mysterio quidquam deesse debet. Nam sacramentum hoc, sacratissima sanctificatio in omni sanctitate est, et propterea caro ista et sanguis iste omni fide et devotione accipiendus est.