monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 119
Unde et cum aestimatione sua metiuntur: secundum id quod in animabus suis sentiunt, discernentes fidem quam in Deum habent, nec eam dividentes, sed ipsam integram habentes, et quanta et quali devotione corpus et sanguinem redemptionis sui percipiant considerantes. Sed idem sacramentum non erit huic sanctius qui plus ex eo perceperit, nec illi contractius qui minus ex eo sumpserit; sed secundum fidem eius qui illud percipit, ita et eum illuminabit. Quapropter, o homo, in magnitudine percipiendum non est; quia fortissimus Deus tam in parva, quam in magna oblatione huius mysterii est, et ideo qui illud percipiunt, solum hoc attendant, quod trinum et unum Deum firma et integra fide in corde suo habeant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below