monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 100
Nam et secundum modum illum primus homo mundus fuit quando creatus fuit; quoniam in nulla diversitate erat, sed mundus in carne et sanguine suo fuit. Qui, cum praevaricationem faceret, illusus est: ita quod postea semper sanguinem suum in fetore immunditiae moechiae sparsit. Quia, sicut idem homo honorem innocentiae abiecerat, ita etiam et sanguis ipsius sanguinum colorem suum perdidit, in humana conceptione in liquorem pollutionis subversus. In quo etiam liquore ita sine fornicatione est donec sanguis apparet: et ita sanguis ille formam aliam accipiens post ortum suum in debilitate iacet, donec medulla eius plenitudinem fortitudinis suae inveniat et donec sensus in ipso per excitationem occultae suscitationis exsurgat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below