monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 86
Quapropter et quoniam uvam tenerae materiae est, idcirco et vinum in sanguinem eiusdem Filii mei volo consecrari. Nam, ut vinum de vite sudat, ita et Filius meus de corde meo exivit, etiam eodem Unigenito meo vera vite existente, et diversis palmitibus ex eo exeuntibus; quia fideles in ipso plantati sunt, qui per incarnationem eius in bonis operibus fructuosi existunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below