monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 81
Nunc ergo de terrenis actibus ad coelestia respicite; quoniam in divina potentia de malis eduxi vos ego Dominus, qui cunctis tanta fortitudine praesum, quod virtuti meae nullum obstaculum contrarietatis obsistit quin omnia acutissime penetrem: ita per Filium meum eripiens vos de loco isto, in quo per infidelitatem vestram morti famulantes in bonis operibus non laborastis, sed in perversitate vestra iacentes turpiter in eo perstitistis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below