monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 78
Et quia virgo illa incorrupta fuit de qua Filius meus hoc modo carnem sine peccato assumpsit: ideo et iustum est ut caro eius nunc de fructu illo fiat, qui sine succo amaritudinis est. Quomodo? Granum frumenti fortissimus et optimus fructus aliorum fructuum est, nec in culmo suo succum aut medullam ut caeterae arbores habens sed in gramine suo in spicam surgens, ita ad fructum suum tendit, nec per calorem nec per frigus amarum succum producit, sed siccam farinam tribuit. Ut etiam caro Filii mei sicca fuit, sine omni foeditate humanae pollutionis per quam humanum genus in amplexibus libidinis viri ac mulieris surgit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below