monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 61
Deditque ad veram salutem eisdem discipulis suis: ita ut et ipsi haec in nomine eius facerent, sicut et ipse ea propter amorem eorum faciebat, mitissima voce dicens: Vos, qui humiliter me sequi vultis, ardenti amore accipite hoc exemplum quod relinquo vobis, videlicet passionem meam et opera mea, quae in praecepto Patris mei complevi; quoniam ipse misit me docere et ostendere regnum eius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below