monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 56
Quapropter ut vides dum idem sacerdos canticum innocentis Agni, quod est Agnus Dei qui tollis peccata mundi, decantat, et ad percipiendam sanctam communionem se exhibet, praedicta ignea coruscatio ad coelestia se recipit; quia eodem ministro laudem illius qui innocentia mansuetudinis suae tulit piacula hominum denuntiante, et interiora pectoris sui cum exteriore devotione ad eadem sacramenta aperiente, illa invicta claritas quae ibi virtutem suam ostendit, ad superna secreta se subtrahit et ita, clauso coelo, id est se subtrahentibus eisdem coelestibus mysteriis, audis vocem ex alto dicentem, ut credentes et fideles homines manducent et bibant cum vera devotione carnem et sanguinem Salvatoris sui, qui pro ipsis passus, mortem temporalem subiit, ad abluendam contaminationem illam quam primi parentes praeceptum Dei transgressis mundo intulerant; quatenus ipsi ab hac praevaricatione emundati, rectae haereditati quam inobedientia perdiderant fide restaurentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below